Gratis bloggen bei
myblog.de


Zweiundvierzig.

In taberna quando sumus, non curamus quid sit humus,
sed ad ludum properamus, cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur.

Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt.
Sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur.
quidam ibi vestiuntur, quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem, sed pro Baccho mittunt sortem:

Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini;
semel bibunt pro captivis, post hec bibunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis.

Octies pro fratribus perversis, nonies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus, undecies pro discordaniibus,
duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus.
Tam pro papa quam pro rege, bibunt omnes sine lege.

Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa, bibit servis cum ancilla,
bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magnus.

Bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille.

Parum sexcente nummate durant, cum immoderate,
bibunt omnes sine meta. Quamvis bibant mente leta,
sic nos rodunt omnes gentes et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur.

In Taberna Quando Sumus - Carmina Burana (Carl Orff)

Die Welcome-Party gestern war lustig, vorallem die Tänze =)
Danach waren wir noch bei der Vroni und haben Met getrunken.
Ich hab auch Lea getroffen (eine ehemalige Abiturientin an unserer Schule) und sie hat mir von ihrer 5-stündigen Kunst-Theorie-Abitur-Prüfung (@_@) erzählt.. Hat sich voll leicht angehört xD
Und lol. Wenn ich in der K12 bin, nehm ich Neil als Schotten auf xD Der macht voll die Hausarbeit, hat die Janna erzählt. Sie sind mit ihm angekommen, während Jannas Mutter grad gebügelt hat. Dann ist sie schnell in ein anderes Zimmer und als sie wieder da war, hat Neil gebügelt lol. Naja, dann hör ich wieder auf, muss bald wieder los in die Schule =) Ich bin ja auf die Tänzer gespannt.
18.6.07 16:53
 


bisher 0 Kommentar(e)     TrackBack-URL

Name:
Email:
Website:
E-Mail bei weiteren Kommentaren
Informationen speichern (Cookie)



 Smileys einfügen